Welcome

This page contains lemmatization and morphosyntactic information compiled by ...

Priapea 1

  1. Carminis incompti lusus lecture procaces ,
  2. conueniens Latio pone supercilium .
  3. non soror hoc habitat Phoebi , non uesta sacello ,
  4. nec quae de patrio uertice nata dea est ,
  5. sed ruber hortorum custos , membrosior aequo ,
  6. qui tectum nullis uestibus inguen habet .
  7. aut igitur tunicam parti praetende tegendae ,
  8. aut quibus hanc oculis aspicis , ista lege .

Priapea 2

  1. Ludens haec ego teste te , Priape ,
  2. horto carmina digna , non libello ,
  3. scripsi non nimium laboriose .
  4. nec Musas tamen , ut solent poetae ,
  5. ad non uirgineum locum uocaui .
  6. nam sensus mihi cor -que defuisset
  7. castas , Pierium chorum , sorores
  8. auso ducere mentulam ad Priapi .
  9. ergo quidquid id est , quod otiosus
  10. templi parietibus tui notaui ,
  11. in partem accipias bonam , rogamus .

Priapea 3

  1. Obscure poteram tibi dicere : ' da mihi , quod tu
  2. des licet assidue , nil tamen inde perit .
  3. da mihi , quod cupies frustra dare forsitan olim ,
  4. cum tenet obsessas inuida barba genas ,
  5. quodque Ioui dederat , qui raptus ab alite sacra
  6. miscet amatori pocula grata suo ,
  7. quod uirgo prima cupido dat nocte marito ,
  8. dum timet alterius uulnus inepta loci . '
  9. simplicius multo est ' da pedicare ' Latine
  10. dicere : quid faciam ? crassa Minerua mea est .

Priapea 4

  1. Obscenas rigido deo tabellas ,
  2. ducens ex Elephantidos libellis ,
  3. dat donum Lalage rogat -que , temptes ,
  4. si pictas opus edat ad figuras .

Priapea 5

  1. Quam puero legem fertur dixisse Priapus ,
  2. uersibus haec infra scripta duobus erit : '
  3. quod meus hortus habet , sumas impune licebit ,
  4. si dederis nobis , quod tuus hortus habet ' .

Priapea 6

  1. Qui sum ligneus , ut uides , Priapus
  2. et falx lignea ligneus -que penis ,
  3. prendam te tamen et tenebo prensum
  4. totam -que hanc sine fraude , quantacum -que est ,
  5. tormento cithara -que tensiorem
  6. ad costam tibi septimam recondam .

Priapea 7

  1. Cum loquor , una mihi peccatur littera ; nam te pedico
  2. semper blaesa -que lingua mihi est .

Priapea 8

  1. Matronae procul hinc abite castae :
  2. turpe est uos legere impudica uerba .
  3. non assis faciunt eunt -que recta :
  4. nimirum sapiunt uident -que magnam
  5. matronae quoque mentulam libenter .

Priapea 9

  1. Cur obscena mihi pars sit sine ueste , requiris :
  2. quaere , tegat nullus cur sua tela deus .
  3. fulmen habet mundi dominus , tenet illud aperte ;
  4. nec datur aequoreo fuscina tecta deo .
  5. nec Mauors illum , per quem ualet , occulit ensem ,
  6. nec latet in tepido Palladis hasta sinu .
  7. num pudet auratas Phoebum portare sagittas ?
  8. clam -ne solet pharetram ferre Diana suam ?
  9. num tegit Alcides nodosae robora clauae ?
  10. sub tunica uirgam num deus ales habet ?
  11. quis Bacchum gracili uestem praetendere thyrso ,
  12. quis te celata cum face uidit , Amor ?
  13. nec mihi sit crimen , quod mentula semper aperta est :
  14. hoc mihi si telum desit , inermis ero .

Priapea 10

  1. Insulsissima quid puella rides ?
  2. non me Praxiteles Scopas -ue fecit ,
  3. non sum Phidiaca manu politus ;
  4. sed lignum rude uillicus dolauit ,
  5. et dixit mihi : ' tu Priapus esto ' .
  6. spectas me tamen et subinde rides :
  7. nimirum tibi salsa res uidetur
  8. adstans inguinibus columna nostris .

Priapea 11

  1. Ne prendare , caue . prenso nec fuste nocebo ,
  2. saeua nec incurua uulnera falce dabo :
  3. traiectus conto sic extendere pedali ,
  4. ut culum rugam non habuisse putes .

Priapea 12

  1. Quaedam iunior Hectoris parente ,
  2. Cumaeae soror , ut puto , Sibyllae ,
  3. aequalis tibi , quam domum reuertens
  4. Theseus repperit
  5. in rogo iacentem , infirmo solet huc gradu uenire
  6. rugosas -que manus ad astra tollens ,
  7. ne desit sibi , mentulam rogare .
  8. hesterna quoque luce dum precatur ,
  9. dentem de tribus excreauit unum . '
  10. tolle ' inquam ' procul ac iube latere
  11. scissa sub tunica stola -que russa ,
  12. ut semper solet , et timere lucem ,
  13. qui tanto patet indecens hiatu ,
  14. barbato macer eminente naso ,
  15. ut credas Epicuron oscitari ' .

Priapea 13

  1. Percidere puer , moneo : futuere puella :
  2. barbatum furem tertia poena manet .

Priapea 14

  1. Huc huc , quisquis es , in dei salacis
  2. deuerti graue ne puta sacellum .
  3. et si nocte fuit puella cum te ,
  4. hac re quod metuas adire , non est .
  5. istud caelitibus datur seueris :
  6. nos uappae sumus et pusilla culti
  7. ruris numina , nos pudore pulso
  8. stamus sub Ioue coleis apertis .
  9. ergo , quilibet , huc licebit intret
  10. nigra fornicis oblitus fauilla .

Priapea 15

  1. Commisso mihi non satis modestas
  2. quicumque attulerit manus agello ,
  3. is me sentiet esse non spadonem .
  4. dicat forsitan haec sibi ipse : ' nemo
  5. hic inter frutices loco remoto
  6. percisum sciet esse me ' , sed errat :
  7. magnis testibus ista res agetur .

Priapea 16

  1. Qualibus Hippomenes rapuit Schoeneida pomis , qualibus Hesperidum nobilis hortus erat ,
  2. qualia credibile est spatiantem rure paterno Nausicam pleno saepe tulisse sinu , quale fuit malum quod littera pinxit Aconti , qua cupido lecta pacta puella uiro est : Talia cuncta pius dominus florentis agelli imposuit mensae , nude Priape , tuae .

Priapea 17

  1. Quid cum me tibi , circitor moleste ?
  2. ad me quid prohibes uenire furem ?
  3. accedat , sine : laxior redibit .

Priapea 18

  1. Commoditas haec est in nostro maxima pene ,
  2. laxa quod esse mihi femina nulla potest .

Priapea 19

  1. Hic quando Telethusa circulatrix ,
  2. quae clunem tunica tegente nulla Extis satius altius -que motat , crisabit tibi fluctuante lumbo : haec sic non modo te , Priape , possit , priuignum quoque sed mouere Phaedrae .

Priapea 20

  1. Fulmina sub Ioue sunt , Neptuni fuscina telum ,
  2. ense potens Mars est , hasta , Minerua , tua est ,
  3. suttilibus Liber committit praelia thyrsis ,
  4. fertur Apollinea missa sagitta manu ,
  5. Herculis armata est inuicta dextera claua :
  6. at me terribilem mentula tenta facit .

Priapea 21

  1. Copia me perdit : tu suffragare rogatus
  2. indicio nec me prode , Priape , tuo ,
  3. quaeque tibi posui tamquam uernacula poma ,
  4. de sacra nulli dixeris esse uia .

Priapea 22

  1. Femina si furtum faciet mihi uir -ue puer -ue ,
  2. haec cunnum , caput hic praebeat , ille nates .

Priapea 23

  1. Quicumque hic uiolam rosam -ue carpet
  2. furtiuum -ue olus aut inempta poma ,
  3. defectus puero -que femina -que
  4. hac tentigi -ne , quam uidetis in me ,
  5. rumpatur , precor , usque mentula -que
  6. nequicquam sibi pulset umbilicum .

Priapea 24

  1. Hic me custodem fecundi uillicus horti
  2. mandati curam iussit habere loci .
  3. fur habeas poenam , licet indignere ' feram -que '
  4. propter olus ' dicas ' hoc ego ? ' ' propter olus ' .

Priapea 25

  1. Hoc sceptrum , quod ab arbore est recisum ,
  2. nulla iam poterit uirere fronde ,
  3. sceptrum , quod pathicae petunt
  4. puellae , quod quidam cupiunt tenere reges ,
  5. cui dant oscula nobiles cinaedi ,
  6. intra uiscera furis ibit usque
  7. ad pubem capulum -que coleorum .

Priapea 26

  1. Porro nam quis erit modus ? Quirites ,
  2. aut praecidite seminale membrum ,
  3. quod totis mihi noctibus fatigant
  4. uicinae sine fine prurientes
  5. uernis passeribus salaciores ,
  6. aut rumpar , nec habebitis Priapum .
  7. ipsi cernitis , ecfututus ut sim
  8. confectus -que macer -que pallidus -que ,
  9. qui quondam ruber et calens solebam
  10. fures caedere quamlibet ualentes .
  11. defecit latus et periculosam
  12. cum tussi miser expuo saliuam .

Priapea 27

  1. Deliciae populi , magno notissima circo
  2. Quintia , uibratas docta mouere nates ,
  3. cymbala cum crotalis , pruriginis arma , Priapo
  4. ponit et adducta tympana pulsa manu .
  5. pro quibus , ut semper placeat spectantibus , orat ,
  6. tenta -que ad exemplum sit sua turba dei .

Priapea 28

  1. Tu , qui non bene cogitas et aegre
  2. carpendo tibi temperas ab horto ,
  3. pedicabere fascino pedali .
  4. quod si tam grauis et molesta poena
  5. non profecerit , altiora tangam .

Priapea 29

  1. Obscenis , peream , Priape , si non
  2. uti me pudet inprobisque inprobisque uerbis .
  3. sed cum tu posito deus pudore
  4. ostendas mihi coleos patentes ,
  5. cum cunno mihi mentula est uocanda .

Priapea 30

  1. ' Falce minax et parte tui maiore , Priape ,
  2. ad fontem , quaeso , dic mihi qua sit iter . '
  3. uade per has uites , quarum si carpseris uuam ,
  4. cur aliter sumas , hospes , habebis aquam .

Priapea 31

  1. Donec proterua nil mei manu carpes ,
  2. licebit ipsa sis pudicior Vesta .
  3. sin , haec mei te uentris arma laxabunt ,
  4. exire ut ipse de tuo queas culo .

Priapea 32

  1. Uuis aridior puella passis ,
  2. buxo pallidior noua -que cera ,
  3. collatas sibi quae suis -que membris
  4. formicas facit altiles uideri ,
  5. cuius uiscera non aperta Tuscus
  6. per pellem poterit uidere aruspex ,
  7. quae suco caret est -que pura pumex , (
  8. Nemo uiderit hanc ut expuentem ,
  9. quam pro sanguine puluerem scobem -que
  10. in uenis medici putant habere ) ,
  11. ad me nocte solet uenire et affert
  12. pallorem maciem -que larualem .
  13. ductor ferreus insularius -que
  14. lanternae uideor fricare cornu .

Priapea 33

  1. Naidas antiqui Dryadas -que habuere Priapi ,
  2. et quo tenta dei uena subiret , erat .
  3. nunc adeo nihil est , adeo mea plena libido est ,
  4. ut Nymphas omnis interiisse putem .
  5. turpe quidem factu , sed ne tentigine rumpar ,
  6. falce mihi posita fiet amica manus .

Priapea 34

  1. Cum sacrum fieret deo salaci ,
  2. conducta est pretio puella paruo
  3. communis satis omnibus futura ,
  4. quae quot nocte uiros peregit una ,
  5. tot uerpas tibi dedicat salignas .

Priapea 35

  1. Pedicabere , fur , semel ; sed idem
  2. si praedatus eris bis , irrumabo .
  3. et si tertia furta molieris ,
  4. ut poenam patiare et hanc et illam ,
  5. pedicaberis irrumaberis -que .

Priapea 36

  1. Notas habemus quisque corporis formas :
  2. Phoebus comosus , Hercules lacertosus ,
  3. trahit figuram uirginis tener Bacchus ,
  4. Minerua rauo lumine est , Venus paeto ,
  5. Frontem caprinos Arcadas uides Faunos ,
  6. habet decentes nuntius deum plantas ,
  7. tutela Lemni dispares mouet gressus ,
  8. intonsa semper Aesculapio barba est ,
  9. nemo est feroci pectorosior Marte :
  10. quod si quis inter hos locus mihi restat ,
  11. deus Priapo mentulatior non est .

Priapea 37

  1. Cur pictum memori sit in tabella
  2. membrum , quaeritis , unde procreamur ?
  3. cum penis mihi forte laesus esset
  4. chirurgi -que manum miser timerem ,
  5. dis me legitimis nimis -que magnis ,
  6. ut Phoebo puta filio -que Phoebi ,
  7. Curandam dare mentulam uerebar .
  8. huic dixi : ' fer opem , Priape , parti ,
  9. cuius tu , pater , ipse pars uideris ,
  10. qua salua sine sectione facta
  11. ponetur tibi picta , quam leuaris ,
  12. par vel consimilis -que concolor -que . '
  13. promisit fore mentulam -que mouit
  14. pro nutu deus et rogata fecit .

Priapea 38

  1. Simpliciter tibi me , quodcumque est , dicere oportet ,
  2. natura est quoniam semper aperta mihi :
  3. pedicare uolo , tu uis decerpere poma ;
  4. quod peto , si dederis , quod petis , accipies .

Priapea 39

  1. Forma Mercurius potest placere , forma conspiciendus est Apollo ,
  2. formosus quoque pingitur Lyaeus ,
  3. formosissimus omnium est Cupido .
  4. me pulcra fateor carere forma ,
  5. uerum mentula luculenta nostra est :
  6. hanc mauult sibi quam deos priores ,
  7. si qua est non fatui puella cunni .

Priapea 40

  1. Nota Suburanas inter Telethusa puellas ,
  2. quae , puto , de quaestu libera facta suo est ,
  3. cingit inaurata penem tibi , sancte , corona :
  4. hunc pathicae summi numinis instar habent .

Priapea 41

  1. Quisquis uenerit huc , poeta fiat
  2. et uersus mihi dedicet iocosos .
  3. qui non fecerit , inter eruditos
  4. ficosissimus ambulet poetas .

Priapea 42

  1. Laetus Aristagoras natis bene uilicus uuis
  2. de cera ficta dat tibi poma , deus .
  3. at tu sacrati contentus imagine pomi
  4. fac ueros fructus ille , Priape , ferat .

Priapea 43

  1. uelle quid hanc dicas , quamuis sim ligneus , hastam ,
  2. oscula dat medio si qua puella mihi ?
  3. augure non opus est : ' in me ' ( mihi credite ) , dixit '
  4. Utetur ueris usibus hasta rudis ' .

Priapea 44

  1. Nolite omnia , quae loquor , putare
  2. per lusum mihi per iocum -que dici .
  3. deprensos ego ter quater -que fures
  4. omnes , ne dubitetis , irrumabo .

Priapea 45

  1. Cum quendam rigidus deus uideret
  2. feruenti caput ustulare ferro ,
  3. ut Maurae similis foret puellae , '
  4. heus ' inquit ' tibi dicimus , cinaede ,
  5. uras te licet usque torqueas -que ,
  6. num tandem prior es puella , quaeso ,
  7. quam sunt , mentula quos habet , capilli ? '

Priapea 46

  1. O non candidior puella Mauro ,
  2. sed morbosior omnibus cinaedis ,
  3. Pygmaeo breuior gruem timenti ,
  4. ursis asperior pilosior -que ,
  5. Medis laxior Indicis -ue bracis ,
  6. manes hinc licet ut libenter ires .
  7. nam quamuis uidear satis paratus ,
  8. erucarum opus est decem maniplis ,
  9. fossas inguinis ut teram dolem -que
  10. cunni uermiculos scaturrientis .

Priapea 47

  1. Quicumque uestrum , qui uenitis ad cenam ,
  2. libare nullos sustinet mihi uersus ,
  3. illius uxor aut amica riualem
  4. lasciuiendo languidum , precor , reddat ,
  5. et ipse longa nocte dormiat solus
  6. libidinosis incitatus erucis .

Priapea 48

  1. Quod partem madidam mei uidetis ,
  2. per quam significor Priapus esse ,
  3. non ros est , mihi crede , nec pruina ,
  4. sed quod sponte sua solet remitti ,
  5. cum mens est pathicae memor puellae .

Priapea 49

  1. Tu , quicumque uides circa tectoria nostra
  2. non nimium casti carmina plena ioci ,
  3. uersibus obscenis offendi desine : non est
  4. mentula subducti nostra supercilii .

Priapea 50

  1. Quaedam , si placet hoc tibi , Priape ,
  2. fucosissima me puella ludit
  3. et nec dat mihi nec negat daturam ,
  4. causas inuenit usque differendi .
  5. quae si contigerit fruenda nobis ,
  6. totam comparibus , Priape , nostris
  7. cingemus tibi mentulam coronis .

Priapea 51

  1. Quid hoc negoti est qua -ue suspicer causa
  2. uenire in hortum plurimos meum fures ,
  3. cum , quisquis in nos incidit , luat poenas
  4. et usque curuos excauetur ad lumbos ?
  5. non ficus hic est praeferenda uicinae
  6. uuae -que , quales flaua legit Arete ,
  7. non mala truncis adserenda Picenis
  8. pirum -ue , tanto quod periculo captes ,
  9. magis -que cera luteum noua prunum
  10. sorbum -ue uentres lubricos moraturum .
  11. praesigne rami nec mei ferunt morum
  12. nucem -ue longam , quae uocatur Albana ,
  13. amygdalum -ue flore purpureo fulgens .
  14. non brassicarum ferre glorior caules
  15. betas -ue , quantas hortus educat nullus ,
  16. crescens -ue semper in suum caput porrum .
  17. nec seminosas
  18. ad cucurbitas quemquam ad ocimum -ue cucumeres -que humi fusos
  19. uenire credo , sessiles -ue lactucas
  20. acres -que cepas alium -que furatum ,
  21. nec ut salaces nocte tollat erucas
  22. mentam -que olentem cum salubribus rutis .
  23. quae cuncta quamuis nostro habemus in saepto ,
  24. non pauciora proximi ferunt horti .
  25. quibus relictis in mihi laboratum
  26. locum uenitis , improbissimi fures :
  27. nimirum apertam conuolatis ad poenam ,
  28. et uos id ipsum , quod minamur , inuitat .

Priapea 52

  1. Heus tu , non bene qui manum rapacem
  2. mandato mihi contines ab horto ,
  3. iam primum stator hic libidinosus
  4. alternis et eundo et exeundo
  5. porta te faciet patentiorem .
  6. accedent duo , qui latus tuentur ,
  7. pulchre pensilibus peculiati ;
  8. qui cum te male foderint iacentem ,
  9. ad partes ueniet salax asellus
  10. et nil deterius mutuniatus .
  11. quare , qui sapiet , malus cauebit ,
  12. cum tantum sciat esse mentularum .

Priapea 53

  1. Contentus modico Bacchus solet esse racemo ,
  2. cum capiant alti uix cita musta lacus ,
  3. magna -que fecundis cum messibus area desit ,
  4. in Cereris crines una corona datur .
  5. tu quoque , diue minor , maiorum exempla secutus ,
  6. quamuis pauca damus , consule poma boni .

Priapea 54

  1. CD si scribas temonem -que insuper addas ,
  2. qui medium uult te scindere , pictus erit .

Priapea 55

  1. Credere quis possit ? falcem quoque - turpe fateri -
  2. de digitis fures subripuere meis .
  3. nec mouet amissi tam me iactura pudor -que ,
  4. quam praebent iustos altera tela metus :
  5. quae si perdidero , patria mutabor , et olim
  6. ille tuus ciuis , Lampsace , Gallus ero .

Priapea 56

  1. Derides quoque , fur , et impudicum
  2. ostendis digitum mihi minanti ?
  3. eheu me miserum , quod ista lignum est ,
  4. quae me terribilem facit uideri .
  5. mandabo domino tamen salaci ,
  6. ut pro me uelit irrumare fures .

Priapea 57

  1. Cornix et caries uetus -que bustum ,
  2. turba putida facta saeculorum ,
  3. quae forsan potuisset esse nutrix
  4. Tithoni Priami -que Nestoris -que ,
  5. illis ni pueris anus fuisset ,
  6. ne desit sibi , me rogat , fututor .
  7. quid
  8. si nunc roget , ut puella fiat ? si nummos tamen haec habet , puella est .

Priapea 58

  1. Quicumque nostram fur fefellerit curam ,
  2. effeminato uerminet procul culo ;
  3. quaeque hic proterua carpserit manu poma
  4. puella , nullum reperiat fututorem .

Priapea 59

  1. Praedictum tibi ne negare possis :
  2. si fur ueneris , inpudicus exis .

Priapea 60

  1. Si quot habes uersus , tot haberes poma , Priape ,
  2. esses antiquo ditior Alcinoo .

Priapea 61

  1. Quid frustra quereris , colone , cum me ,
  2. quod quondam bene fructuosa malus
  3. autumnis sterilis duobus adstem ?
  4. non me praegrauat , ut putas , senectus ,
  5. nec sum grandine uerberata dura ,
  6. nec gemmas modo germine exeuntes
  7. seri frigoris ustulauit aura ,
  8. nec uenti pluuiae -ue siccitas -ue ,
  9. quod de se quererer , malum dederunt ;
  10. non sturnus mihi graculus -ue raptor
  11. aut cornix anus
  12. aut aquosus anser aut coruus nocuit siticulosus :
  13. sed quod carmina pessimi poetae
  14. ramis sustineo laboriosis .

Priapea 62

  1. Securi dormite , canes : custodiet hortum
  2. cum sibi dilecta Sirius Erigone .

Priapea 63

  1. Parum est quod , hic ut fiximus semel sedem ,
  2. agente terra per caniculam rimas
  3. siticulosam sustinemus aestatem ;
  4. parum , quod imos perfluunt sinus imbres
  5. et in capillos grandines cadunt nostros
  6. riget -que dura barba uincta crystallo ;
  7. parum , quod acta sub laboribus luce
  8. parem diebus peruigil traho noctem .
  9. huc adde , quod me fuste de rudi uilem
  10. manus sine arte rusticae dolauerunt ,
  11. inter -que cunctos ultimum deos numen
  12. cucurbitarum ligneus uocor custos .
  13. accedit istis impudentiae signum ,
  14. libidinoso tenta pyramis neruo .
  15. ad hoc puella paene nomen adieci
  16. solet uenire cum suo fututore ,
  17. quae tot figuras , quot Philaenis enarrat ,
  18. Commenta bis , pruriginosa discedit .

Priapea 64

  1. Quidam mollior anseris medulla
  2. furatum uenit huc amore poenae :
  3. furetur licet usque , non uidebo .

Priapea 65

  1. Hic tibi qui rostro crescentia lilia mersit ,
  2. caeditur e tepida uictima porcus hara :
  3. ne tamen exanimum facias pecus omne , Priape ,
  4. horti sit , facias , ianua clausa tui .

Priapea 66

  1. Tu , quae ne uideas notam uirilem ,
  2. hinc auerteris , ut decet pudicam :
  3. nimirum , nisi quod times uideri ,
  4. intra uiscera habere concupiscis .

Priapea 67

  1. Penelopes primam Didonis prima sequatur
  2. et primam Cadmi syllaba prima Remi ,
  3. quodque fit ex illis , tu mi deprensus in horto ,
  4. fur , dabis : hac poena culpa luenda tua est .

Priapea 68

  1. Rusticus indocte si quid dixisse uidebor ,
  2. da ueniam : libros non lego , poma lego .
  3. sed rudis hic dominum totiens audire legentem
  4. cogor Homeriacas edidici -que notas .
  5. ille uocat , quod nos psolen , Ψολόεντα κεραυνόν ,
  6. et quod nos culum , κουλεόν ille uocat .
  7. Μερδαλέον certe quasi res non munda uocatur ,
  8. et pediconum mentula merdalea est .
  9. Qui , nisi Taenario placuisset Troica cunno
  10. mentula , quod caneret , non habuisset opus .
  11. mentula Tantalidae bene si non mota fuisset ,
  12. nil , senior Chryses quod quereretur , erat .
  13. haec eadem socium tenera spoliauit amica ,
  14. quae -que erat Aeacidae , maluit esse suam .
  15. ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen
  16. ad citharam , cithara tensior ipse sua .
  17. nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira :
  18. principium sacri carminis fuit .
  19. altera materia est error fallentis Ulixei ;
  20. si uerum quaeras , hunc quoque mouit amor .
  21. hic legitur radix , de
  22. qua flos aureus exit , quam cum μῶλυ uocat , mentula μῶλυ fuit .
  23. hic legimus Circen Atlantiadem -que Calypson
  24. grandia Dulichii uasa petisse uiri .
  25. huius et Alcinoi mirata est filia membrum
  26. frondenti ramo uix potuisse tegi .
  27. ad uetulam tamen ille suam properabat , et omnis
  28. mens erat in cunno , Penelopea , tuo :
  29. quae sic casta manes ,
  30. ut iam conuiuia uisas ut -que fututorum sit tua plena domus .
  31. e quibus ut scires quicumque ualentior esset ,
  32. haec es ad arrectos uerba locuta procos : '
  33. nemo meo melius neruum tendebat Ulixe ,
  34. siue illi laterum siue erat artis opus .
  35. qui quoniam periit , uos nunc intendite , quemquem
  36. esse uirum sciero , uir sit ut ille meus . '
  37. hac ego , Penelope , potui tibi lege placere ,
  38. illo sed nondum tempore natus eram .

Priapea 69

  1. Cum fici tibi suauitas subibit
  2. et iam porrigere huc manum libebit ,
  3. ad me respice , fur , et aestimato ,
  4. quot pondo est tibi mentulam cacandum .

Priapea 70

  1. Illusit mihi pauper inquilinus :
  2. cum ferctum dederat molam -que tusam ,
  3. quorum partibus additis in inguen ,
  4. sacro protinus hinc abit peracto .
  5. uicini canis huc subinde uenit
  6. nidorem , puto , persecuta fumi ,
  7. quae libamine mentulae comeso
  8. tota nocte mihi litat rigando .
  9. at uos amplius hoc loco cauete
  10. quicquam ponere , ne famelicarum
  11. ad me turba uelit canum uenire ,
  12. ne dum me colitis meum -que numen ,
  13. custodes habeatis irrumatos .

Priapea 71

  1. Si commissa meae carpes pomaria curae ,
  2. dulcia quid doleam perdere , doctus eris .

Priapea 72

  1. Tutelam pomarii , diligens Priape , facito :
  2. rubricato furibus minare mutinio .
  3. Quod mouear , non est , quia , si furaberis ipse
  4. grandia mala , tibi brachia macra dabo .

Priapea 73

  1. Obliquis quid me , pathicae , spectatis ocellis ?
  2. non stat in inguinibus mentula tenta meis .
  3. quae tamen exanimis nunc est et inutile lignum ,
  4. utilis haec , aram si dederitis , erit .

Priapea 74

  1. Per medios ibit pueros medias -que puellas
  2. mentula , barbatis non nisi summa petet .

Priapea 75

  1. Dodone tibi , Iuppiter , sacrata est ,
  2. Iunoni Samos et Mycena dites ,
  3. undae Taenaros aequorum -que regi ;
  4. Pallas Cecropias tuetur arces ,
  5. Delphos Pythius , orbis umbilicum ,
  6. Creten Delia Cynthios -que colles ,
  7. Faunus Maenalon Arcadum -que siluas ;
  8. tutela Rhodos est beata Solis ,
  9. Gades Herculis umidum -que Tibur ;
  10. Cyllene celeri deo niuosa ,
  11. tardo gratior aestuosa Lemnos ;
  12. Hennaeae Cererem nurus frequentant ,
  13. raptam Cyzicos ostreosa diuam ,
  14. formosam uenerem Gnidos Paphos -que ;
  15. mortales tibi Lampsacum dicarunt .
  16. Quod sim iam senior meum -que canis
  17. Cum barba caput albicet capillis :
  18. Deprensos ego perforare possum
  19. Tithonum Priamum -que Nestorem -que .

Priapea 76

Inmanem stomachum mihi cietis , qui densam facitis subinde saepem et fures prohibetis huc adire . hoc est laedere , dum iuuatis ; hoc est non admittere ad aucupem uolucres . obstructa est uia , nec licet iacenti iactura natis expiare culpam . ergo qui prius usque et usque et usque furum scindere podices solebam , per noctes aliquot dies -que cesso . poenas do quoque , quot satis super -que est , in semen -que abeo salax -que quondam nunc uitam perago - quis hoc putaret ? - ut clusus citharoedus abstinacem . at uos , ne peream situ senili , quaeso , desinite esse diligentes neue inponite fibulam Priapo .

Priapea 77

At di deae -que dentibus tuis escam negent , amicae cunnilinge uicinae , per quem puella fortis ante nec mendax et quae solebat inpigro celer passu ad nos uenire , nunc misella landicae uix posse iurat ambulare prae fossis .

Priapea 78

Priape , quod sis fascino grauis tento , quod exprobrauit hoc tibi suo uersu poeta noster , erubescere hoc noli : non es poeta fascinosior nostro .

Priapea 79

At non longa bene est , at non bene mentula crassa et quam si tractes , crescere posse putes ? me miserum , cupidas fallit mensura puellas : non habet haec aliquid mentula maius ero . utilior Tydeus qui , si quid credis Homero , ingenio pugnax , corpore paruus erat . sed potuit damno nobis nouitas -que pudor -que esse , repellendus saepius iste mihi . Dum uiuis , sperare decet : tu , rustice custos , huc ades et neruis , tente Priape , faue .

Priapea 80

appendix ' numbers change ofte -ne . This o -ne ca -ne be noted 83 or 85 depending o -ne editio -ne . Quid hoc noui est ? Quid ira nuntiat deum ? Silente nocte candidus mihi puer tepente cum iaceret abditus sinu , uenus fuit quieta , nec uiriliter iners senile penis extulit caput . Placet , Priape , qui sub arboris coma soles , sacrum reuincte pampino caput , ruber sedere cum rubente fascino ? At , o Triphalle , saepe floribus nouis tuas sine arte deligauimus comas , abegimus -que uoce saepe , cum tibi senex -ue coruus impiger -ue graculus sacrum feriret ore corneo caput . uale nefande destitutor inguinum , uale Priape : debeo tibi nihil . Iacebis inter arua pallidus situ , canis -que saeua sus -que ligneo tibi lutosus affricabit oblitum latus . At o sceleste penis , o meum malum , graui pia -que lege noxiam lues . Licet querare , nec tibi tener puer patebit ullus , imminente qui toro iuuante uerset arte mobilem natem , puella nec iocosa te leui manu fouebit apprimet -ue lucidum femur . Bidens amica Romluli senis memor paratur , inter atra cuius inguina latet iacente pantice abditus specus , uaga -que pelle tectus annuo gelu araneosus obsidet forem situs . Tibi haec paratur , ut tuum ter aut quater uoret profunda fossa lubricum caput . Licebit aeger ang -ue lentior cubes , tereris usque , donec ( a miser ! miser ! ) triplex -que quadruplex -que compleas specum . Superbia ista proderit nihil , simul uagum sonante merseris caput luto . Quid est , iners ? Piget - -ne lentitudinis ? Licebit hoc inultus auferas semel , sed ille cum redibit aureus puer , simul sonante senseris iter pede , rigente neruos excubet libidine , et inquietus inguina arrigat tumor , neque incitare cesset usque dum mihi uenus iocosa molle ruperit latus .

Priapea 81